NAEFELIUS

NAEFELIUS
NAEFELIUS
NAVALIUS vicus, Helvetiae, in agro Glaronensi, dimidio infra Glaronam milliari, in planicie vallis, undique montibus altissimis cinctae, situs, aliter ad Navalia dictus est, eo quod olim navigia Lindemagô eousque subveherentur, German. Näsels. Hîc vallem, quia prope hunc vicum liber in illam aditus patebat, ob belli Austriaci metum, murô fossâque clausêre Glaronenses, statim a quo Helvetiis sacramentum dixêre. Celebris est in hodiernum usque diem insigni Glaronensium de Austriacis victoriâ, partâ tertiâ feriâ Aprilis A. C. 1387, Postquam enim Leopoldus ad Sempachium victus esset A. C. 1386. captô ab Helvetiis oppidô Vesenâ, induciae usque ad initium carnisprivii sequentis anni factae sunt. Quibus finitis, Glaronenses praesidium misêre Veseniis, qui sacramenti side violatâ hostibus noctu portis apertis, e praesidio plerosque caeciderunt. Aprili dein mense, die dictâ, Austrii exercitum 15000. ad Navalia duxere, vallumque perrupêre: quibus sese 350. hominese Glaronensibus, et 30. e Suitiis, opponentes; hostem memorabili praeliô vicêre, captis 11. signis primariis, caesis autem bis mille quingentis, praeter eos qui in aquis perierunt. Memoria victoriae quotannis celebratur a Glaronensibus magnâ sollennitate, feriâ quartâ primae septimanae Mensis Aprilis, nisi illam Pascha proxime antecedat, tum enim in septimanae, Pascha sequentis, feriam quartam differtur: quem ritum prolixe describentem vide sis Ios. Simler. desc. Helvetiae, cui adde Stumpfium Chr.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • AD NAVALIA — vuglo ad Naefels, vicus amplus Helvetiae, in pago Gloronensi, victoriâ huius Gentis de Austriacis obtentâ saecul. 14. celeberrimus. Vide supra in voce Naefelius vicus …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”